Dovevo nascere in altre epoche

26 Luglio 2007

Avrei incontrato il Saladino.

Non nobis domine, non nobis
sed nomine tuo da gloriam.


Ego Miles de Ordine Templi, promitto Domino meo Jesu Christo, & Vicario ejus successoribus legitime intrantibus perpetuam obedientiam, & fidem servandam in perpetuum, Juroque me verbis, armis, viribus & vita defensorum Mysteria fidei, Sacramenta septem,14. fidei Articulos, Symbolum fidei tam Apostolorum, quam S. Athanasii, libro tam veteris, quam novi Testamenti, cum expositionibus SS. Patrum ab Ecclesia receptis, unitatem Dietatis, ac pluralitatem Personarum in individua Trinitate; perpetuam Virginitatem ante partum, in partu, & post partum Virginis Mariae Filiae Iachim, & Annae ex tribu Juda, ex stirpe David Regis: deinde promitto submissionem Generali Magistro Ordinis, & obedientiam secundum statuta S.P.N. Bernardi. Ad bella marina proficiscar, quoties opus fuerit; contra Regis, & Principes infideles praestabo omne subsidium; absque armis, & equo numquam ero, a tribus inimicorum (si infideles fuerint) licet solussim, non fugiam: Bona Ordinis non vendam, nec alienabo, nec consentiam alienari, nec vendi ab aliquo: Castitatem perpetuam servabo: civitates, & munitiones Ordinis non tradam suis inimicis. Religiosis personis, verbis, armis, & bonis operibus auxilium non denegabo, praecipue Monachis Cisterciensibus, & eorum Abbatibus, tanquam fratribus, & sociis nostris. In cujius testimonium, sponte mea juro me ista omnia servaturum, Sic me Deus adjuvet, & ista Sancta Evangelia.

Scritto da Reloj il 26 Luglio 2007
Contiene Senza categoria | Commenta

Commenta

Required fields are marked *


Questo sito usa Akismet per ridurre lo spam. Scopri come i tuoi dati vengono elaborati.